# Silva silvarum 16

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/16

Plurimae quoque Sagae & veneficae tam apud Ethnicos, quam Christianos, pascuntur humana carne, corroborandae (ut videtur) imaginationi foedis & gravibus vaporibus. Experimentum unicum spectans versionem & transmutationem aëris in aquam. 27. Videntur hae maxime similes vero rationes mutandi vapores aut aërem in aquam. Prima est frigus, quod manifestò condensat, ut prodit condensatio aëris in thermometra ubi gradu quodam similior aquae evadit. Videmus quoque in generatione fontium, quibus veteres ortum assignabant (admodum probabiliter) ex versione aëris in aquam, facilitata per quietem, qua gaudet in hisce terrae partibus aër, ut dissipari non possit; & à rupium frigiditate; fontes enim iis in locis maxime generantur. Patet idem ex effectis frigoris in media (ut appellant) aëris regione, quae rores & pluvias procreat; atque experimento mutationis aquae in glaciem auxilio nivis, nitri & salis (de quo postea nobis sermo erit) quae ad hanc aëris in aquam conversionem transferri possit. Secunda ratio est, compressio, ut in Alembicis, in quibus vapor repellitur in se ex obstantibus Alembici lateriizod hy bus; in rore adhaerente operculis ebullientis ollae; in rore, tempore pluviae, in marmore & opere tabulato. Sed haec parum conferunt, nisi crassior in vaporibus aër adsit, quique jam in proximo ad aquam gradu sit. Tertia ratio est, (exploranda adhuc & nondum manifesta satis) mixtura humidorum vaporum cum aëre. Fiat experimentum an major aquae copia prodeat ex regressu quam antea fuerat. hoc si fiat, incrementum ex aëris conversione est.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
