Latin
162
Bacon, Silva silvarum 162
Unproofread scanNot analysed yet
sic tempus aut aetas arefaciunt, ut in corporibus jam dictis, calor dissolvit spirituosa corpora, ut variae docent liquefactiones; praestat idem in aliis consistentiae mollioris, ut in melle, quod aetas reddit magis liquidum, in saccharo, oleo veteri, cui claritas conciliat calorem in usum medicum. Calore laxantur spiritus, exitumque quaerunt, quod testatur metallorum volatilitas. Idem à tempore effectum, in metallorum rubigine; sed universim. caloris temporisque effecta differunt spatio intra quod absolvuntur, illic brevi, hic longo. Experimentum unicum spectans diversas ignis &temporis operationes. 295. Quaedam ignem passa prius mollescunt, deinde tempore indurescunt, ut mica panis; quaedam indurat ignis, postea mollescunt, ut crusta panis, biscoctum, cibi dulces, sal, &c. Ratio est, quod in iis quae tempore indurantur operatio ignis quaedam liquefactionis species est. In iis verò quae tempore molliuntur, ignis operatio species quaedam coctionis est, omniaque per ignem excocta tempus aliquo modo dissolvit. Experimentum unicum spectans motun ex imitatione 296.