Latin
164
Bacon, Silva silvarum 164
Unproofread scanNot analysed yet
298. Pulveres plerosque arctius cohaerere videas, admixtâ aquâ quam oleo, licet hoc sit corpus crassius, ut farina, &c. ratio est ex corporum convenientia. quae quo major, perfectiorem imbibitionem &incorporationem facit. Atque haec in plerisque pulveribus major intercedit cum aqua quam cum oleo: colores tamen pictorum &cineres melius incorporantur cum oleo. Experimentum unicum spectans exercitium corporis. 299. Frequens motus &exercitium quibusdam corporibus conducit, aliis quies vel motus lenior.