# Silva silvarum 164

Bacon, Silva silvarum, 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/164

298. Pulveres plerosque arctius cohaerere videas, admixtâ aquâ quam oleo, licet hoc sit corpus crassius, ut farina, &c. ratio est ex corporum convenientia. quae quo major, perfectiorem imbibitionem & incorporationem facit. Atque haec in plerisque pulveribus major intercedit cum aqua quam cum oleo: colores tamen pictorum & cineres melius incorporantur cum oleo. Experimentum unicum spectans exercitium corporis. 299. Frequens motus & exercitium quibusdam corporibus conducit, aliis quies vel motus lenior.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
