# Silva silvarum 170

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/170

Decoctio autem à tempore longiore habet, ut expurget ad superficiem, aut faeculenta ad fundum dejiciat. quare exactissima clarificationis ratio est, primo infundere, deinde infusum decoquere, ut in cerevisia fieri solet, cujus liquori ante inditur brasium, quod post cum lupulo decoquitur. Hoc ad separationem pertinet. 309. Circumpone favillas ignitas lagenae cerevisia recenti plenae ea altitudine quae collum attingat, utque nihil effluat, accurate obturetur. renovatis per singulos dies favillis usque ad decem, insta eidem operi; quo absoluto confer eam cum altera lagena ejusdem cerevisiae. praeterea sume calcem vivam atque exstinctam, cui lagena, ut ante, imponatur. Spectant haec & distribuendos aequali portione & attenuandos calore spiritus. 310. Contentum lagenis liquorem crebris agitationibus sursum deorsumque impelle, aut illas per asperum & inaequale solum vehiculo deferendas cura quot diebus bis. sed cave ad summum orificium repletis desit ventilando aëri spatium. Liquor enim si proxime epistomium attingat, libero cursu recursuque caret; quem probe in omnes partes agitatum diffunde in lagenam aliam, arcte more solito clausam.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
