# Silva silvarum 171

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/171

Multum enim aëris inhaerentis pallorem potui conciliat, efficitque ne undique probum & aequale sedimentum sit. Lagenam sic 24 horarum spatio habitam denuo transfunde in aliam quae aëre non careat, ut ante, rursus in aliam quae sit obturata, ut dictum. Ad hanc normam septem diebus repetitum opus continua. sed festinandum est, ne transfulio tardior pallescere potum faciat. Sine illa quoque exploretur cum modico infra lagenae collum aëre. Aequalis distributio spirituumque per motum attenuatio hanc sibi vindicat instantiam. 311. Percolatio interna & externa (quae separationem attingit) tentetur clarificationis experimento per adhaesionem, ubi lac cerevisiae recenti infunditur, cumque ea agitatur; fortassis enim crassiores partes lacti adhaerescent. Sed difficultas est, num lac separationem admittat, quod facili tentamento possit innotescere. Clarificationi potus Hypocratici infusum lac adhibetur; mox secretione facta, lacti aggregantur crassiora, ut alibi dictum. Hic clarificandi per percolationem modus promovetur, ubi transvasanda recens cerevisia, admoto colo, pro cujus majori minorive tenuitate existit claroris varietas. ExGoog.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
