Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 172
Unproofread scanNot analysed yet
H 2 Experimenta varia spectantia maturationem ejusdemque accelerationem, primo quoad potum, deinde quoad fructus. Progredimur ad plenam inquisitionem maturationis accelerandae, quae pro triplici objecto triplex, maturatio scilicet fructuum, potus, ulcerum atque apostematum. Ultima haec species alio nunc à me rejicitur, ubi experimentis medicis immorabimur. Sunt &plures maturationes, ut metallorum, &c. quarum descriptione defungemur prout se res dabit &materiae contextus. Nunc auspicari libet à potus maturatione ob affinitatem cum eo, quem egressi sumus, de clarificandis liquoribus tractatu. 312. Maturatio potus perficitur congregatione spirituum, qui crassiores partes perfectius digeruntur. Constat haec lisdem cum clarificatione (de qua ante) adjumentis: sed notandum, per ultimos clarificationis conatus reddi spiritus tam leves, ut torpeant, potusque flaccescat, qui modice efflorescere debeat. Hinc potus ex ambra pellucidus velut emoriens propinatur. 313. Gradus maturationis conspicere licet in musto, vino [a] potui apto, aceto. Inter ea mustum congregatos probe spiritus non habet, vinum bene unitos obtinet, ita ut partes magis a) as itis in Drunke.