# Silva silvarum 175

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/175

consimilis duro crassoque cortice fructus, huic periculo minime obnoxia fuerint 319. Pomum infumatum referebat pomum mite, vetustum, rugosum, siccum, molle, dulce, interius flavescens; ratio est, quia ejusmodi calor non liquefaciens aut torrens (videmus enim uti intensior calor poma tosta sic faciat emollescere, ut & liquescant, nec non [a) pyra illa quae in quatuor partes divisa sub ecto aduruntur igne, carbonem tostae ambitu pelliculae referant) maturitatem promovet nec adurit. fumus quoque quasi fuligine vestit, quae maturationi conducit. pyra itidem & pruna furno exsiccanda subinde ab emisso sudore remota, non disparis operationis argumentum habent, licet intensiorem caloris vim 320. Poma limo cineribusque immersa plenae erant maturitatis, ut persuadebat flavedo suaviter allubescens & dulcedo; ratio est, quia is caloris gradus limo aut cineri insitus (utpote [b] aequalitate constans) inter omnes proxime ad genuinum accedit, cum nec liquefaciat nec arefaciat, quae maxime vera maturatio. Notandum, haec poma fuisse grati saporis; experimento facili & ad usum accommodatissimo 321. Mala, austeris abdita pomis & cepis, probe a] Pigs-scet, made of Quartersos Warden, b] Smoothering probe maturuerant. Neque calori adscribendus iste effectus, sed spiritibus, integrum corpus aequali ex distributione permeantibus. duritiemque tollentibus, dum poma austera & cepae eos provocant. Sic pomum ex pomo maturitatem contrahit; pomaque conficiendo citro cumulatim confunduntur; uvaque contacta ducit ab uva maturitatem festinatam; botrus contra botrum citius maturescit. 322.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
