Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 184
Unproofread scanNot analysed yet
332. Quartum est, solutio continui, ut videmus in malis, quae disscissa aut perforata celeriorem experiuntur corruptionem, nec non lignum, &c. caro quoque animata ex inflicto alicubi vulnere. 333. Quintum, exhalatio aut propulsio praecipuorum spirituum, qui in corpore verum consistentiae retinaculum. Turbato enim per dissolutionem regimine eorum, pars quaelibet homogeneis aggreganda in suam secedit naturam. Sic urina &sanguis refrigerata dissolvuntur. Qualis effectus se prodit quoque in gangraena aut mortificatione carnis ex opiatis, quamque intensum frigus proereat. Neque aliud de pestilentia statuo, ubi malignitas vaporis contagiosi principales spiritus subsultu quodam exagitat, propellitque ut imperio exuat. tunc humores, caro, &secundarii spiritus dissolvuntur &franguntur, ut fit in Anarchia 334. Sextum, si extraneus spiritus, domestico corporis spirituacrior, subingrediatur, ut in serpentinis aculeis. Ratio genera lis haec est, quod venenum qualecunque creet tumorem, qui itidem generatur ex coëuntibus nimium spiritibus, ut in plagis collisionibusque, aut si constipentur nimium, ut in tumore ex frigore: spiritus quoque ex putrefactione humorum in febribus orti, &c.