# Silva silvarum 186

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/186

Decimum, est tempus & operatio processusque spirituum, statione sua dejectorum; praesertim sibi ipsis relictorum sine ulla agitatione aut motu locali, ut in frumento minime ventilato, humanisque corporibus exercitatione destitutis. 339. Omnis [b] mucor rudimentum putrefactionis existit, ut mucor in artocreis carne, malis aurantiis, citriisque, qui lapsu temporis in vermes abit, magisve fastidiose putrescit; unde plerumque foetorem edunt. Si corpus liquidum sit, nec quod facile totum putrefactio pervadit, in superficiem crassamenta egerit, uti conspicimus in sedimentis destillatarum aquarum. 340. [c] Muscus quaedam mucoris species in terra aut arboribus videtur, sed magis ex vero rudimentum germinationis habeatur quo eum referimus. Expea] mouldring. mouldi. c mosse. Experimenta varia spectantia prohibitionem putrefactionis. Usum habent inquisitione dignissimum ea, quibus arcetur putrefactio, corporumque integritatem tuemur, quae gemino dissolutionis periculo obnoxia, desiccationis scilicet, consumptionisve, & putrefactionis. Haec au tem in corporibus humanis aliisque viventibus (per febres, vermes, phthises pulmonum, apostemata, ulcera tam interna quam externa) maxima sui parte Medicorum & Chirurorum libros occupat.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
