# Silva silvarum 190

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/190

Aquae enim destillatae magis durant quam crudae; quaeque ignem passa sunt, aliis durabiliora, ut pyra siccata, &c. 348. Octavum, continua partis putrescentis protractio, quae laxus plerumque & aqueus est humor. neque ratio tantum praedicta hoc flagitat, quod radicalem simul provocet asportetque humorem, sed quia non evacuatus, partis quam occupavit, contagio reliquas inficit; ut ostendit corporum per balsama conservatio; cujus par ratio est in fructibus, herbis, floribus, sub furfure aut farina conditis. 349. Nonum est, mixtura rei oleosae aut dulcis, cujus naturae quae sunt, non ita ad putrefactionem inclinant, atque parum aëri in illa licet, quae incorrupta, aliis ut sint talia, in causa sunt. Sic syrupi & unguenta succis duratione praevalent. 350. Decimum, mixtura corporis alicujus sicci, quia putrefactio à spiritibus incipit, deinde ab humore. siccum vero à putrefactione liberum. Sic fumus conservat carnem, ut constat ex pernis, linguis vaccinis, bubula infumata. 351.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
