Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 192
Unproofread scanNot analysed yet
Saccharum solummodo dum raditur, splendet, aqua marina dum colliditur, noctilucae dum vivunt, aut paulo post, squammae piscium duntaxat putrescentes ejusdem videntur esse naturae cum ligno splendente. Neque ignoramus, inesse omni putrefactioni motum internum, non secus ac igni, aut lumni. Tentamenti istius eventum talem sensit diligens attentio: 1. Lux quibusdam ex partibus vegetior emergit, ex aliis, dilutior, sed maxima noctilucae splendorem non adaequat. 2. Ligna de se luculam spargentia sunt salices, fraxinus &corylus. Forte &in aliis idem deprehendatur. 3. Radices &corpora splendent; sed ut radicibus praerogativa sit luminis. 4. Color partis lucidae alibi interdiu albicat, alibi subrubet. 5. Particula scintillans plerumque est mollior atque ad tactum humida, aliae solidiores, ut figura crucis aut tesserae exsculpi inde possit. Sed imaginem non reddet nec simile quid repraesentabitur sic lucido in corpore, neque aliud effigiatum in ferro candenti occurret, confusis lucidi &tenebricosi confiniis quae figuram exhibent. 6. Pars lucida resecta fuit usque ad eam in qua terminabatur splendor, sed bidui spatio rori exposita pars lucidae proxima, lumine refulsit, ut dispersione propagari videatur putrefactio 7.