# Silva silvarum 196

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/196

Et quamquam adultae aetati medicamentum suppetat eximium ad curandam vitae prolongationem, in pueris tamen tenellisque animantibus ponit incrementi obicem, eadem de causa; calor enim est qui accretionem promovet. Sed ubi homo in statae versatur aetatis meta, calor spiritus depascit, quos frigidior in nitro spiritus condensat & corrigit. Experimenta varia spectantia sulphur 3. Mercurium, duo ex Paracelsi principiis. Duae magnae sunt rerum familiae, variis nominibus designatae, sulphurea & Mercurialis, appellationes Chymicae (quod sal, tertium eorum principium, attinet; ex aliis duobus componitur) inflammabilis & contra, matura & cruda, oleosa & aquosa. Constat enim sulphur & Mercurium in subterraneis velut Patres esse suarum tribuum. In vegetabilibus & vita praeditis aqua & oleum dantur. In ordine inferiori pneumaticorum aër & flamma. In superiori corpus stellae & aether purus. Haec paria enim, quamquam primitivae segregant materiae differentiae, in multis tamen videntur consentire; cum Mercurius & susphur praecipua metallorum materia existat, aqua & oleum vegetabilium & animalium, discreta duntaxat maturatione aut concoctione. Flamma, ex vulgari opinione, est tantum aër accensus, utraque & motus celeritate & facili cessione admodum paria.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
