Latin
205
Bacon, Silva silvarum 205
Unproofread scanNot analysed yet
Adeo ut spiritus vini non mixti duratione caetera anteiret, spiritusque vini cum sale nigro, atque aequali aquae quantitate, prae reliquis haberet flagrationis tempus brevissimum. 367. Exactam meretur observationem, an emicationis in flamma celeritas sit à flamma vivida magis, an ex corporis admixti contrario nisu, ignisque conceptionem fugiente. Comprobabit hoc quantitas spiritus vini post flammae exstinctionem residui, manifesteque docebit posterius in causa esse, cum rei, quae combustionem aversatur, mixtura celerrimam reddat extinctionem. Notandum obiter, spiritum vini non amplius flammam concipere, ubi semel sponte evanuerit, nec gustui eandem offerre acrimoniam qua pollebat ante. Sed nec acescit, aliqua ad acetum proximitate, quod vino combusto accidit, sed obtusi emortuique saporis est. 368. Notandum, in dicto cerae experimento, ceram igne dissolvi, ut cum vini spiritu non concorporea in unam &eandem flammam exire nequeat, quae à diffluente cera ret rahit se, donec evaganti nimium dispersiosione totum vendicet spatium, flammamque exstinguat. 369. Experimenta mixturae spiritus vini inflammati lucifera sunt non frugifera, jam agemus de flammae continuatione, qualem exhibent candelae, lampades, cerea, ex materia inflammabili, atque ellychnio inflammationem provocante. Neque haec illustrationi duntaxat serviunt, sed usu &commodo se probant; magnum enim ad parcimoniam momentum adferunt ista lumina, si parari possint ut luce &venustate cum caeteris certarent, duratione etiam antecellerent.