# Silva silvarum 208

Bacon, Silva silvarum, 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/208

372. Vivacitas flammae longior est ubi facilior nutrimenti attractio, ut conspicitur in aula Regis Angliae in lumine, cujus pernox [a] ministerium est, unde & illi nomen, instar magnae placentae ex cera confecto, ellychniumque in medio positum habenti. Unde efficitur, ut ex longinquo magis accedat ellychnio alimentum Lampadum quoque flamma diutius vivit, quod vasa sint laxiora, quam latitudo cereae aut candelae. 373. Cape lampadem stanneam instar turriculae, in formam quadrae effictam. Altitudo turriculae triplo major sit longitudine partis inferioris, cui lampas insistit. Fiat unicum foramen in parte inferiori longissime à turri1) there is a Service which they call All-night. turricula. Inverte eam, & oleo per illud foramen reple, deinde erectam constitue. Insere ellychnium foramini & accende. Tarde conflagrare & longum tempus comperies. Causa ante tradita, quia scilicet è longinquo flamma nutritur. Videbis quoque, ut consumpti olei descensus est, ita fastigium turriculae paulatim aëre repleri, rarefacto nimirum per calorem oleo.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
