Latin
209
Bacon, Silva silvarum 209
Unproofread scanNot analysed yet
Neque observatione indignum fuerit explorare, an, si in turriculae fastigio foramen fiat, consumpto fere oleo, aër ex oleo factus, applicata ei candelae flamma dum emittitur, flammam sit concepturus. Expediret quoque lampadem non stanneam sed vitream parare, ut videas quomodo vapor aut aër paulatim in vertice colligatur. 374. Quartus modus prolongandi flammae vitam, est aëris conclusio, in quo flamma ardet. Videmus enim candelam vento agitanti expositam sensim liquescere, longiusque durare in laternis, quam in aperto. Tradunt quoque lampades candelasque diutissime in cavernis &monumentis arsisse. 375. Quintus modus juvandae durationis est in natura aëris, in quo candela ardet, calidusne sit an frigidus, humidus an siccus. Aër frigidus flammam irritat, efficitque ut acrius flagret (ut ignis per gelu vehementior) atque ita consumptionem accelerat. Aër semel excalefactus (mea quidem sententia) leniorem reddit flammam continuationique favet. Aër siccus est indifferens, humidus aliquo modo flammam exstinguit, ut patet in luminibus per vapores fodinarum exstinctis. Quicquid sit, languidius saltem lumen creat, eaque ratione continuandi adjumentum suppetit. Experimenta varia spectantia defossiones atque infusiones variorum corporum sub terra.