# Silva silvarum 211

Bacon, Silva silvarum, 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/211

Post integrum mensem illa tria ex reconditoriis suis oblata sunt vigore & vivacitate illibata penitus, si non emendatiori. 379. Frugiferum id esset experimentum, si mala aurantia, citria, punica in aestatem usque servari possent, quo tempore quantivis essent pretii. Tentare liceret, illis vasi aut ollae impositis arcte clausis, ne qua terrae humiditas penetret, aut in nivis conservatorio recondantur. Atque in universum statuo, eum, qui explorandis frigidi effectis operam daturus sit, tribus egere adminiculis, chionotameo sive theca nivaria, fornicata infra viginti pedum depressionem terra, puteo quoque profundo. a] Experiment. 315. 380. Aiunt, gemmas, corallia, jaspidem sub terra recuperare deperditum colorem. Mirae profecto frugis, si respondeat successus. Sed per sex septimanas defossis defuit illis eventus, expediret tentare illud in putei profunditate, aut nivis conservatorio, ubi stringens magis frigus est, & sic corpus uniendi vis major, unde splendor minus dilutus. Experimentum unicum spectans affectus corporis humani ex variis ventis. 381. Flante Austro corpus humanum languescit, conceptoque torpore lentescit ad motum, Boreâ contrarium causante.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
