Latin
212
Bacon, Silva silvarum 212
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio est, quia prior ventus humores velut liquidos fluidosque reddit, ut partes incumbendo praegravent, quod lignum aliaque nos docent; quae Auster facit intumescere. Praeterea motus agilitasque corporis praecipue consistit in nervis, quos Auster magis relaxat. Experimentum unicum spectans morbos aestivales &brumales. 382. Trivio innotuit, plures aestate aegrotare, plures hyeme obire mortem; nisi grassante peste, quae plerumque aestatem vel autumnum invadit. Ratio est, quia morbis, ut plurimum, originem praebet calor, qui maxime per sudores &purgationes curantur, conferente huc aestatis tempore; quo illi facilius tilius provocentur; quantum scilicet ad morbos pestiferos, ratio, cur aestate plerique enecent, haec est, quia ista anni tempestas iis generandis maxime foecunda. Alioqui ejusmodi lue correptis hyeme, non deest praesentanei periculi metus. Experimentum unicum spectans tempestates pestiferas. 383. Popularis opinio est, annis calidis humidisque inesse plerunque unde pestis generandae suspecti habeantur, hoc invalido argumento, quod ex calore &humiditate putrefactio originem trahat.