# Silva silvarum 218

Bacon, Silva silvarum, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/218

Talem plerumque suppeditant ampla & solita navigari flumina, nec non stagna larga puraque; regnante magis hic solis efficacia, quam in fontibus fluviisque angustioribus. Proximum ab hac bonitatis locum assignaverim aquae cretaceae, parando inde potui. Prodest quoque concoctioni, si ex profundo hauriatur puteo, tollendis scilicet aquae cruditatibus. Sed aqua cretacea versus superficiem terrae nimis est mordicans, uti apparet in purgatione vestium, quas sensim exedit talis aquae usus. 395. Quinto, matresfamilias distinguunt aquas ex eo, quod aliis smegma adhibeatur, aliis non. probabile est, pinguiorem optime omnium smegma admissuram, cum jejuna unctuosam smegmatis naturam diluendo tollat. 396. Sexto judicare licet de aquis ex indole locorum unde oriuntur & scaturiunt. Pluvia apud medicos omne punctum fert, tenuitatis praerogativa; facillime tamen putrescere aiunt, forte ob spiritus tenuitatem. In receptaculis aquae pluviae (qualia apud Venetos, &c. extant) pejoris sunt notae, fortassis quod superne tecta solem excludant.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
