# Silva silvarum 219

Bacon, Silva silvarum, 219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/219

Aqua nivalis habetur insalubris; adeo ut populus ad montium nive tectorum radices habitans, aut in ascensu (foeminae praesertim) ex potu aquae nivalis insigni tumore guttur extans gerant. Aqua puteana nisi ex fundo cretato, aut copiosa scaturigine, incoctum ei cibum reddit rubrum, signum prorsus malum. Fontes in altorum collium verticibus optimi sunt, cum levitatem talis aqua prae se ferat ascendendi appetitu, purissima porro & mixtionis ignara, riteque percolata ingenti terrae pervagatae tractu. Vallium enim aquae alias quassibet & corrivatas ad idem sub terra perpendiculum admittunt; hae in montium fastigiis erumpentes maximam purae terrae partem pertranseunt, longe minus extranei humoris vehentes. 397. Septimo, aquae & ex solo, fluenti alveo, censentur, commendantque se puritate & sapore quae per calculos devolvuntur. pretio vicina istis, aqua per consolidatos luto acta tramites. Tertia cretacea, quarta sabulosa, omnium pessima est limosa. Nec fidendum eis quarum dulcis sapor, utpote inventis plerumque in acclivi magnarum civitatum fundo, multas necessario sordes contrahentibus. Experimentum unicum spectans calorem temperatum sub aequinoctiali. 398. In Peruvia, aliisque Indiae Occidentalis partibus, quamvis sub linea aequinoctiali, aestus non tam intolerabilis quam in Mauritania atque oris Zonae torridae subjectis.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
