# Silva silvarum 22-2

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/22-2

Qui postquam aliquandiu, columnam hanc, una cum Cruce, attente, & devote contemplatus esset, in faciem se prostravit, & dein se in genua erigens, manusque ad Coelum attollens, hujusmodi preces fudit. Domine Deus Coeli & terrae; ex gratia tua speciali, Ordinis nostri hominibus, dignatus es opera tua creationis, & eorum secreta, nosse; atque dijudicare, (quantum generationibus hominum datur,) inter miracula divina, opera naturae, effectus artis, & illusiones daemonum, cum imposturis omnimodis. Agnosco & testor coram hoc populo, Rem hanc quam ante oculos intuemur, esse Digitum tuum, & Miraculum Verum. Quoniam autem è Libris nostris didicimus, Miracula nunquam à Te elita, nisi ob Finem aliquem Divinum & excellentem, (etenim Leges NaDigitized by Google tura tirae Leges tuae sunt, à quibus nisi magnam ob Caussam minime recedis;) humillime obsecramus, ut signum hoc magnum nobis sortunes, atque ejus Interpretationem & usum in Misericordia concedas; id quod, dum idem ad nos mittas, tacite & secreto polliceris. Postquam ita precatus est, continuo Scapham, in qua vehebatur, solutam sensit & mobilem, caeteris adhuc veluti ligatis manentibus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
