# Silva silvarum 221

Bacon, Silva silvarum, 221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/221

Nasci quoque videmus illos in regionibus aqua propter fluvios aliasque causas abundantibus. Meroë enim, Aethiopiae metropolis amplum lacum adsidet. Congo quoque, ubi Aethiopes reperiuntur, aquis scatet, nec non regio finitima nigro flumini, Aethiopibus habitata, aquis foecunda est, ut & regio circa Capoverde est humida, unde & pesti obnoxia. Regiones Abissinorum, Mauritaniae atque Peruviae, quarum incolas tingit ravus & olivestris color, fuscusque, passim arenosae, siccaeque sunt. Quantum ad Aethiopes, ut toroso & abnormi corporis habitu sunt, ita forte & sanguinei sint rubrique intus coloris, nisi extima cutis nigricans visum sisteret.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
