# Silva silvarum 23-2

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/23-2

Illud in signum certum licentiae appropinquandi interpretatus, scapham fecit placide, & cum silentio, versus Columnam, remigro impelli. Verum antequam ad illam per venisset, Columna cum Cruce lucis dissipata est, & se undique tanquam in firmamentum quoddam Stellarum multarum vertit: Quae etiam & ipsae brevi evanuerunt: neque aliud restabat spectandum, praeter arcam quandam parvam ex cedro, siccam quidem, neque aqua ullatenus madefactam, etsi nataret. In parte autem ejus priore versus Sapientem, ramus palmae, exiguus quidem & viridis, crescebat. Is, postquam plurima cum veneratione arcam in scapham suam recepisset, ecce3 arca sponte se aperuit, in qua eperti sunt, Liber & Epistola: uterque in nembrana pura scriptus, & sindonibus linteis inCEE. 3 involutus. Liber continebat canonicos libros universos Veteris & Novi Testamenti, prout vos illos habetis, (etenim satis scimus quos libros ecclesiae apud vos recipiunt;) atque Apocalypsis ipsa, & nonnulla alia ex Novi Testamenti scriptis, quae eo tempore edita non erant, nihilominus eo libro continebantur. Quod vero ad epistolam, illa in haec verba scripta erat.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
