# Silva silvarum 23

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/23

Adverte porro, quod flamma cereae intra flammam spiritus vini turbetur, neque solum seipsam laxet, sursumque ascendat, sed ultro citroque motu fluctuet; quasi flamma sua natura si non exstingueretur teque motu erratico ac multiplici provolveretur, ac sursum petit. Ex quibus omnibus apparet, corpora caelestia (maxima ex parte, esse veros ignes ac flammas ex opinione Stoicorum; tenuiores fortasse rarioresque quam damma est apud nos. Nam illae sphaericae & terminis circumscriptae sunt, rotantur, & colorem fulgoremque flammae obtinent ita ut slamma durabilis in caelesti regione constantisque naturae sit, ac loco naturali; apud nos extranea, momentanea, & impura, tanquam Vulcanus ex lapsu suo claudicat. Experimentum unicum spectans discrepantem flammae vim in medio & lateribus. 31 Sagittam flammae impositam tene durante spatio decem pulsuum. ea deinde exempta tomperies partes sagittae exteriores versus flammam magis ustulatas & nigricantes, maximaque ex parte in carbonem versas; cum in medio quod fuit, videatur duntaxat libatum igne.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
