# Silva silvarum 232

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/232

Quo producatur, modus non unus est: primus, si vertex abscindatur immediate postquam germir minavit, unde circa ejusdem anni Novembrem redintegrato flore vernabit; sed non exacte in vertice, qui ferrum passus est, sed ex surculis qui quasi stolones erant. Ratio est, quia succus, futurum alioquin verticis nutrimentum (etiam post germinationem) propter resectionem ejus, facto ad surculos circumlaterales divortio, tardioris rosae foetum geret. 414. Secundus, si gemmas rosae decere pseris ubi in primos tumuerint nodos. Tunc germina ad latus fructifera sunt. Causa cum praecedenti eadem, quod verticis resectio & gemmarum avulsio parem edant effectum & retento ad tempus succo, & ad surculos revulso, qui non adeo excrescebant. 415. Tertius, ablatio quorundam in fastigio germinum verno tempore, relictis inferioribus ut excrescant. Ratio est, quod rami conducant, ut vehementius attrahatur succus; cui deducendo in summitatem amputatis arboribus, duo tresve rami ibidem relinquantur. Aiunt si ramo arboris surculus inseratur recisis veterum ramorum nonnullis, novorum surculorum, qui emoriuntur, noxa sequitur. 416. Quartus, radices nudare circa Domini nativitatem ad aliquot dies. Ratio dilucescit, quia aliquamdiu prohibetur succi ascensus, amotoque post retinaculo, si radix terra injecta contegatur, succedit ascensus succi, sed tardior. 417. Quintus, eximere arborem terrae ad aliquot menses antequam protrudat gemmas. Ratio est, quia post exemtionem tempus requiritur priusquam terrae reddita succum trahat, quod dum labitur, nascituros retardat flores. 418. Sextus, retrahere insitionem rosarum in mensem Maium, Hortulanis vulgo ante Julium non usitatam. Atque ista sequenti demum anno fructum promittit, cum haec mensis Maii spem indubiam eidem anno faciat, sed foeturae serotinae. 419. Septimus, arboris corpus filo circumligato stringere, quod aliquatenus retinendo succo facit, & succrescenti arbori moram. 420. Octavus, plantare eas in locis umbram facientibus aut ad sepem; ratio est, quod & Sol excludatur, unde succi celeratur ascensus, & nutrimento praedatrix immineat sepes. tentamenta totidem modis ad alia, tam arbores quam flores, transeant, mutatis mutandis. 421.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
