# Silva silvarum 237

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/237

429. Factum in arboribus infoecundis periculum, ut duabus aut tribus, quae praecipuae sunt, radicibus diffissis calculus insereretur ne fissura coiret, rediitque perdita foecunditas; causa forte, quod radix arboris fieri possit quasi [a] coriaginosa non minus quam truncus; neque diffissa patebit, nisi aliquo interposito. 430. Obvium est, arbores calidi solaris indigas constituere in aggere versus meridiem; cujus generis sunt Armeniaca malus, Persica, prunus, vinea, ficus & similes. Commoditas duplex, altera ex calore aggeris per reflea] Hide bound. reflexionem, altera ex seclusione umbrae. Arbor enim si in rotunditatem excrescat, superiores rami inferioribus umbram faciunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
