Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 24
Unproofread scanNot analysed yet
In multas haec instantia observationes ducit circa enucleandam flammae figutam; manifestoque demonstrat, flammam vehementius circa latera, quam in medio adurere, quodque momenti majoris est, calorem aut ignem violentum efferumve haud esse, nisi qua parte compressior se attenuat. Ideoque Peripatetici (quanquam eorum de elemento aut igne supra aërem opinio merito explosa sit) hic optime se expediunt. Objicientibus enim, si ignea daretur sphaera, quae tam propinquo complexu mundum involveret, fieri non posse, quin omnia igni absumenda patescerent, respondent pure elementarem ignem naturali in loco, nec irritatum, moderato tantum esse calore. Experimentum unicum spectans diminutionem naturalis motus gravitatis in magna distantia &quadam terrae profunditate. 33. Constans multorum assertio est, obvio firmata experimento, posse in fundo cuniculi massam metalli crudi moveri &provolvi opera duorum virorum, quae translata in terrae superficiem, junctas sex virorum ad minimum vires requirat, ut loco dimoveatur suo. Nobilis instantia est, expeditque exactius haberi rationem hujus experimenti. probabile enim admodum est, motum gravitatis tarde operari tam in magna distantia à terra, quam in terra interiori. prius fit, quia appetitus unionis densorum compactorumque corporum cum terra in distantia languidior est. posterius, quoniam corpus aliqua ex parte naturam suam obtinuit, ex quo sub terra in quadam altitudine fuerit. Sed quoad motum versus punctum aut locum quendam (quae veterum sententia fuit) prorsus vanitas.