# Silva silvarum 240

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/240

Neque ignoramus jumentis in nova eductis pascua redire novam & tenellam carnem, atque adeo in omnibus rebus nutrimentum solito melius juvat renovationem; praecipue si non tantum fuerit melius, sed quod mutatio etiam priori fecerit dispar. 437. Rescissa à radicibus herba, terraeque post validius conculcandae, pedisque & ligonis opera comprimendae indita sub primum hyemis frigus, radicibus aestate immensum auctis excrescit. Ratio est, quod humor prohibitus, ne plantae intima pervaderet, longius in radice haeret, eamque dilatat. Olitoribus quoque in more positum, post mandatas terrae cepas & rapas, &c. terram laxiorem calcando comprimere. 438. Panicum infimae radicis parti admotum maximopere eam crassescere faciet; ratio est, quia cum substantiae sit spongiosae, attrahit adsugitque terrae humorem, unde radicis alimentum. Magni id usus est in cepis, rapis, pastinacis luteis. 439. Translatio terrae, arborem, & fructum emendat, hac cautione adhibita, quod cum omnia magis prospere degant, ubi fit translatranflatio ad melius; necesse sit stipites steriliori inhaereant terrae, quam sit illa quo traduces eunt. Sic qui pecudibus saginandis operam dant, solent eos in laetiora semper inducere pascua.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
