Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 242
Unproofread scanNot analysed yet
Verum tamen est multum plantatione conservari, si id quod consitum est, respicias, cum ne avibus cedat in praedam, tum ut vitetur altior ejus situs, quo fit, ut sata radices non agant. 443. Praeceperunt veterum quidam, ut arbores parvae, quibus ficus aliusve fructus enascitur, illo adhuc immaturo, circa autumni medium fimo contegantur usque in tempus veris, coeloque tunc tepescente in bonam transferantur terram denuo plantandae. Hoc modo prioris anni arbor velut ex recenti generatione maturitatem praeferet, cum ejusdem speciei aliae solummodo flores dabunt. Sed illud probabilitate carere videtur. 444. Narrant, nitrum cum aqua mixtum usque ad mellis consistentiam si inungendis gemmis adhibeatur, post amputationem vineae, germinationem ostendere intra octiduum. Causa verisimilis est (si adulterino experimento nobis fucus haud fit) in spiritu nitri, quod vegetabilium anima est, subingresso gemmam partesque contiguas, easque, dum penetrat, aperiente. 445. Sume semina, &nucleos malorum, pyrorum, &malorum Aurantiorum, ossiculumve mali Persici aut pruni, &c. eaque insere squillae marinae (haud absimilis est grandiori cepae) sentientque celerius, quam ex teracrementum.