Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 245
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio se ingerit, quod nutrimentum in caudice magis quam in cruda terra sit praeparatum. Observandum tamen, quod aiunt, arbores nonnullas felicius ex nucleo quam insitione subnasci, uti melocotones, &malum Persicum. Causam statuo, nutrimentum, quod hae plantae requirunt humidius. Et quamquam illud caudicis tenuitate &coctione praecellat, tamen humiditate &copia cum alimento ex terra certare nequit, cum videamus fructus eos natura sua esse frigidissimos. 453. Neminem haec sententia refragrantem habet, quod exilius pyrum si inseratur stipiti pyra majora proferre solito, mole augebitur. Sed me judice, eadem in hac veritas quae in illa de praecoquo fructu sententia, si inseratur stipiti serotino, atque è converso; quod utrumque [a] antea nobis rejectum, cum penes surculos dominium sit. Nihilominus satis probabilitate se tuentur, qui censent, si in caudicem fiat insitio ex heterogeneis; sua caudice succulentioribus, fructus fore grandiores. ex nutrimenti suggerendi copia; quamquam à vero non abeat conjectura, futuros viliores. Sed in genere, siccior inoculationi deligitur caudex; a] Exper. 421. caudex; sic malus domestica fit tradux in malum sylvestre, pyrus in spinam, &c.