Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 247
Unproofread scanNot analysed yet
ratio est manifesta, quia &minus alendi quantum est, &via, qua succus affluit, compendiosior, quam in ascensu ejusdem. Sed inducit nos probabilitas ut existimemus tardiorem proventum fore, sicuti ante notavimus. Posset in aliis arboribus simile quid tentari. 456. Narrant, perforato varie arborum trunco, insertoque, qua pervius, cuneo arboris calidae, ut Terebinthi, Lentisci, Guajaci, Juniperi, &c. excellentiora reddi mora, augerique arborum fertilitatem; ratio fortassis, quod adventitio calore vegetetur foveaturque nativus arboris succus. 457. Ex relato habemus, accedere arborum granditati fructibusque ut meliores evadant, si salem, faecem vini, aut sanguinem radicibus applices. Causa forte, quod restauretur vigor spiritus in radicibus augmentumque capiat, cum major istis, quam quae vulgo adhibentur, efficacia insit. 458. Asserit veterum non nemo, earduos altiles tenerescere &deponere quicquid habent asperitatis, si capita seminum hebetet &abradat silex. 459. Herbis teneritudinem &venustatem dabis, si ex areolis quamprimum enatas in ollas meliori terra repletas transtuleris. Supra audivimus de permutandis areolis, sed medio annorum interstitio, hic vero repentina neque tempore interstincta translatio est. Causam includit praecedentium translationum observario. 460.