Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 249
Unproofread scanNot analysed yet
463. Inter praemissa observatio est de arboribus perforandis, &sic feliciore illis incremento conferendo; quae fructus quoque suaviores melioresque testatur. Ratio est, quod obicem alimento, quantum sufficit, recipiendo non ponat terebratio, sed dimanare illud patiatur cui mutando digerendoque valeant, rejecto per sudorem viliore, inutilique succo. Sic animantia videmus ex modico alimento exercitio, sudore, habitum corporis comparare validae sanitatis. 464. Quod fructibus terebratio arborum est, illud sanguinis missio plantis; ut compunctio vinearum, aliarumque arborum, aliquo post germinationem tempore, unde emissio gummi aut lachrymarum oritur; sed lizod by cui, aliter quam terebrationi, abesse debet continuitas, facto anni tempestatum selectu. Perhibent hoc artificio amygdalas amaras dulcescere. 465. Veteres stercus porcinum prae caeteris habent, commendatissimum ad edulcandos fructus. Forte quod plurimum in ista pecude humidi retundat excrementorum acrimoniam, cum suilla carne nulla sit humidior. 466. Observatum quibusdam est, herbas odore &sapore suaviores enasci surculo, caeteris, ab aliquo post germinationem tempore amputatis, superstite.