# Silva silvarum 253

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/253

jecto ad aliquam altitudinem cumulo lapidum, maturescunt melius, quam si in plano collocentur. 473. Aiunt, [a] radices Potadi seu potatas aut batatos Hispaniae impositas ollae terra repletae, quae deinde ad quatuor aut quinque pollices infra terrae superficiem removeatur, praeter morem grandescere. causa possit esse, quod terrae quantum satis nactae ut nutriantur, & objecto ollae fundo, velut impedimento, prohibitae, quo minus extrusis deorsum fibris terram altius occupent, necessario referant incrementi vires in crassitiem & latitudinem. Forte cujusvis generis seminibus radicibusve ollae impositis & sub terra reconditis eadem obtigerit felicitas. 474. Si frondes raphano aut alteri radici resecentur ubi hyemare coeperit annus, neque illae prorsus emarcuerint, & radix denuo ad justam altitudinem terra cooperiatur, illaesa integram feret hyemem, proximumque ver crassiorem videbit, uti ex parte hoc antea nobis observatum. Itaque amputatio haec gemino commodo notabilis est, cum & plantas radicibus esculentis, ut sunt raphani, pastinacae, radicibus grandescere faciat, cui simile quid fit in ceparum capitibus; & fructus edules, corroboratis radicibus, majores reddat. aJ. Potado Roote. 475.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
