# Silva silvarum 254

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/254

Magnae voluptatis est, frondibus umbrosarum arborum augere mensuram; dubiumque omne evicit tentamenti fides, si caudex vulgaris ulmi insititios acceperit surculos ulmi [a] latifoliae seu montanae petasi quasi marginem adaequabit frondium productarum latitudo. Neque omnino praeter verum opinemur, ut insita fructiferis arboribus majores fructus, sic arboribus sterilibus exhibitura frondes grandiores. Praecipue igitur faciendum foret periculum in betula, populo nigra, salice, ea imprimis quae splendet, vocaturque cauda [b] hirundinis, propter frondium venustatem. 476. Accidentaria arborum sterilitas (si vitium excipias soli, seminis, radicis, aërisque injuriam) est ex nimia musci excrescentia, aut ex eo quod coriaginosae sint, aut plantatione nimis profunda, aut succo nimium in frondes abeunte. Malis hisce praecedentia exhibuerunt medelam. Experimenta varia spectantia compositionem fructuum & florum. Viventia quae sexus discriminant, ex vario coitu varia conspicimus, & in creaturis velut quandam compositionem. Sic mulus generatur ex equo & asina; danturque aliae specierum a] ef a Weech. Elme. b] Swalloro Taile.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
