# Silva silvarum 256

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/256

Utile fuerit post prima unitionis velut rudimenta saepius irrigare; cum humori cuilibet insit uniendi vis. Suadent quoque ligationem gemmae simul ac intumuerit; ad minimum pro tempore. 478. Memorant varia semina, linteolo involuta, & imposita terrae probe stercoratae, productura plantas contiguas, incorporandis postea surculis si colligentur. Congenea de nucleis narratio est, inserendis lagenae angusti orificii, terra repletae. 479. Debetur & illud aliorum sermonibus, quod tenellae arbores specie differentes si contiguae ponantur, non ligatae, in terra fertili, saepiusque irrigentur, ipsa luxurie incorporabuntur atque coalescent. Probabilitate id caetera hactenus proposita anteit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
