# Silva silvarum 258

Bacon, Silva silvarum, 258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/258

Et, verum si fuerit, vineam rependo brassicae propinquam alio declinare iter, causa possit esse, pejus, cui occurrit, alimentum; & quamquam radix eodem cum illa fit loco, tamen subdubito nihilominus) planta nutrienda sese avertet. 481. Plantae indolis non unius, & succo diverso alendae, amica conjunctione gestiunt, ut diximus; & veterum plures scribunt, rutam fico appositam feliciter admodum crescere reddique efficaciorem. Fit hoc, ut opinor, non ex consensu, sed extractione succi contrarii, quem altera ut dulcescat, altera ut amarescat, elicit. Ex illorum quoque narratione habemus, Rosam ex allii vicinia gratiorem reddi, vel ob hoc etiam, quod succus magis foetidus allium subintret, fragrantior rosam. 482. Nasci quoque flores manifestum est inter frumentum, qui non plantati, rarissime aut nunquam alibi oriuntur, nisi eo loco quem diximus; quales sunt blaveolus, species flavae calendulae, Cyanus, Chrysanthemium segerum.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
