# Silva silvarum 259

Bacon, Silva silvarum, 259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/259

Neque arando aut sulcando id praestat soli cultura; ut herbae quaedam & flores non nisi in novis fossis proveniunt, quos ligonibus intacta nec consita terra haud ederet; adeo ut frumentum videatur terram qualitate imbuere, eamque nascituris praeparare. 483. Huic observationi si non deest eventus, quem spondet probabilitas, corrigendo in fructibus herbisque edulibus sapori inque floribus plurimum contulerit. Non dubito enim si adsita ficus intendat rutae efficaciam & amarorem (ut notant antiqui) quin magna rutae copia in circuitu fici, suavitate fici aucta vicem reponat. Sapores enim in fructibus, herbis, radicibus, maxime ingrati, sunt amarus, tetricus, acidus & aqueus. Expediat igitur sequentia deducere ad experrmentum. 484. Absinthio ant rutae adsere lactucam aut brassicam Pompeianam, aut carduum altilem, & vide an lactucae caeterisque increscat suavitas. 485. Sorbum, cornum, sambucum, tetrici astringentisque succi arbores colloca vineae aut sicui propinquas, exploraturus quid gratiae accesserit fructibus. 486. Cucumeres aut pepones sparsim velut intersere [a] melonibus moscatis, ut experiaris an melonum magis vinulus gratiorque existat sapor. Cucumere insuper raphanis circuma) Muske- Melons. cumsitis commiscuo, an raphanus acrimoniam intendat, observa.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
