Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 26
Unproofread scanNot analysed yet
causa potest statui, quod grana proliciunt è terra succum nutriendae arbori aptum, utpote quae sponte sua arbores fierent, etiam radicibus destituta. Sed hae majore virtute pollent, depraedantes consumentesque omne nutrimentum attractum, ut magni pisces devorant minores. Experimenta varia spectantia purgantia medicamenta. 36. Operatio purgantium medicament orum eorumque causae hactenus inter naturae arcana relatae sunt; ideoque supina hominum ignorantia eas occultae proprietati, specificae virtuti &quartae qualitati attribuit, similibusque inscitiae latibulis. Causae purgantium variae sunt, omnes apertae &perspicuae, penitusque experiendo comprobatae. Prima est, quodcunque calore stomachi non potest confici &digeri, ventriculus expellit aut per vomitum, aut dejicit ad intestina, atque expulsorius stomachi intestinorumque motus alias corporis partes (ut orificia venarum &similes) ad expulsionem provocat per consensum. Nullus enim in humano corpore familiarior crebriorque motus quam ille ex consensu. Praegravationem ventriculi causatur aut qualitas, aut quantitas medicamenti. Qualitas est in triplici differentia: aut est summa amaritudo, ut in Aloë, Colocynthide, &c. aut nausea ex ingrato maxime &tetrico sapore, ut in Agarico, Helleboro nigro, &c. aut abdita &infesta humano corpori malignitas, saepe gustatu se non exerens, ut in Scammonio, Mechoacan, Antimonio, &c.