# Silva silvarum 26-2

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/26-2

Dixit; nos observasse satis, & memoria adhuc tenere, verba illa ab ipso prolata, terram hanc felicem, in qua jam pedem figimus, paucis admodum cognitam esse, atque nihilo secius plerasque orbis nationes satis posse: id quod verum esse plane perspiciebamus, quandoquidem Linguas Europae callerent, & res nostras in plurimis, intelligerent, cum nos è contra in Europa, post tot & tam remotas navigationes, hac aetate postrema susceptas, nihil prorsus de hac Insula inaudiverimus. Hoc mirari satis non posse, cum nationes omnes, aut per peregrinationes in partes exteras, aut per adventus exterorum ad eas, sibi invicem innotescant. Licet autem, qui in natione extera peregrinatur, plus notitiae & informationis visu nanciscatur, quam domi manens, à peregrinante, auditu solo, addiscere possit, attamen, ut roque modo, notitiam mu tuam, aliqua ex parte, haberi posse. Verum quantum ad hanc insulam, nunquam nova ad nos allata, de alicujus navis, ab ea, ad oras nostras, appulsu, nedum ad littora Europae, neque ad littora Indiarum, Occidentalis aut Orientalis: neque aliquid accepisse, de naviulla, cujuscunque ea populi sit, quae à terra hae redierit. In hoc autem, illud quod admirationem igirir. 2 atque cu ttis pels e iciebams 2 a cilte.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
