Latin
261
Bacon, Silva silvarum 261
Unproofread scanNot analysed yet
Tradunt, fruticem, qui Sigillum Mariae vocatur, &species bryoniae est, brassicamque proxime sibi invicem admota noxiam aut alteri, aut utrique habere conjunctionem: gemini enim praedones terram insident in mutuam perniciem. Simile quid dicitur de arundine atque filice, utraque succulenta, alteraque alteram frustrante. Idem de cicuta &ruta, quas vehementes succi trahones vocare liceat. 493. Antiqui &Neoterici scriptores nonnulli ex naturalis magiae schola, observarunt sympathiam inter Soleni, Lunam &Stellarum praecipuas, ac herbas plantasque. Hinc à Sole &Luna denominationes manarunt &quae alia ex ineptiarum myrothecio fastuose adornata venditarunt. Constat, herbis quibusdam ad Solem esse respectum duplicem, ut aut explicent se claudantve, aut flectant inclinentve caput. Calendula enim, tulipae, pimpinella &plerique flores ad splendorem Solis expandunt frondes; partim advesperascentis aut coeli nebulosi sensu contrahuntur. Neque tam pompatice assignanda ratio, quod Solis praesentia gaudeant, absentia contristentur, cum nihil aliud sit clausio, quam frondium praegravatio &tumor circa partes infimas ex aëris humido, qui siccus eas extendit.