# Silva silvarum 261

Bacon, Silva silvarum, 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/261

Tradunt, fruticem, qui Sigillum Mariae vocatur, & species bryoniae est, brassicamque proxime sibi invicem admota noxiam aut alteri, aut utrique habere conjunctionem: gemini enim praedones terram insident in mutuam perniciem. Simile quid dicitur de arundine atque filice, utraque succulenta, alteraque alteram frustrante. Idem de cicuta & ruta, quas vehementes succi trahones vocare liceat. 493. Antiqui & Neoterici scriptores nonnulli ex naturalis magiae schola, observarunt sympathiam inter Soleni, Lunam & Stellarum praecipuas, ac herbas plantasque. Hinc à Sole & Luna denominationes manarunt & quae alia ex ineptiarum myrothecio fastuose adornata venditarunt. Constat, herbis quibusdam ad Solem esse respectum duplicem, ut aut explicent se claudantve, aut flectant inclinentve caput. Calendula enim, tulipae, pimpinella & plerique flores ad splendorem Solis expandunt frondes; partim advesperascentis aut coeli nebulosi sensu contrahuntur. Neque tam pompatice assignanda ratio, quod Solis praesentia gaudeant, absentia contristentur, cum nihil aliud sit clausio, quam frondium praegravatio & tumor circa partes infimas ex aëris humido, qui siccus eas extendit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
