# Silva silvarum 262

Bacon, Silva silvarum, 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/262

Et miraculi instar reputant, quod trifolium hortense caudicem occultet radiante Sole, cum sit plenissima tantum frondium expansio. Verticis inclinationem rosa Solis demonstrat, calendula, verrucaria, quae chondrillae species, flores malvae, aliaque. Causa nonnihil obscurior est praecedenti, aliam tamen non agnosco, quam quod partem Soli expositam, languidiusculam, flaccidulamque caudex emittat, minus sustinendo flori validam. 494. Quid humidi parum praestet in vegetabilibus, etiam emortuis atque à terra separatis, praestigiatores docent, quibus quandoque in usu barba avenae, quae bene si attendas, contorta in basi, culmen versus festuca est integra non contorta. Partem contortam capiunt, alia resecta, relictaque barbae dimidii digiti longitudine. Exiguam deinde crucem conficiunt ex calamo vel pennâ cujus oblongum ex ea calami parte quae medullam habet, transversum vero ex ea parte quae medullâ caret, ut crucis integrae altitudo digiti latitudinem aequet. Postea pertundunt basin quae medullam continet, eique aristam inserunt, dimidia parte calamo exstantem. Tum pyxidem capiunt ex ligno exiguam & albam, quasi artificio subsidiariam, cui acicula foramen imprimitur, sufficiens capiendae aristae, ne tamen crux subsidat sed erecta insistat. Imposturae cautius habendae praetexitur quaestio, velut, quaenam in hoc conventu foemina praecipuae sit pulchritudinis? aut quis chirothecam chartasve occultaverit lusorias?

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
