# Silva silvarum 263

Bacon, Silva silvarum, 263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/263

Alius interim jubetur varia recensere nomina, atque ad singularum personarum appellationem crux in pyxide defigitur, prius ori admota, velut incantandi gratia; neque movetur tamen crux, cum vero ad personam intra se designatam pervenerint, dum crucem ori admovent, barbam avenae extremitate linguae attingunt, eamque humectant, & sic crux in pyxide defigitur. Postmodum conspicitur leviter placideque converti quater quinquiesve. quod oritur explicatione aristae avenaceae propter illitum tacite humorem. Magis haec patescent, si crux inter digitos defigatur, loco pyxidis. Quare dilucet, hunc motum ab exigua humectatione efficaciorem esse quam sit illa frondium contractio, aut verticis in calendula inclinatio. 495. Ex quorundam relatu innotuit, herbam, quae vocatur Solis (unde aqua ardens elicitur) medio cum Sol altissimus & calidissimus orbe est, plurimum roris frondibus inspersum gerere, unde rorem Solis dicere liceat. Imputatur id consensui, & quae cum Sole ei intercedit sympathiae. Homines miraculis favere solent. Inquirendum itaque primo fores, an non matutini roris reliquiae in hoc usque meridiei tempus perseverent, ubi in aliis ros exhalando consumptus evanuit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
