# Silva silvarum 264

Bacon, Silva silvarum, 264. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/264

Laevibus enim crassisque foliis constat, quibus non ita facile ros extergitur, ut aliis herbis mage porosis & spongiosis. Idem deprehendi posset in portulaca aliave quapiam, & fugisse minus huc intentam observantium industriam. Sed ita si res se habeat, ut plus humidi meridies quam mane ostendat, tum profecto ipsius herbae exsudatio videtur, ut pruna furno imposita exsudant. Neque enim puto existimari eam Gedeonis velleri similem, quod solum caeteris siccis exceptum rorem servavit. 496. Certum est, mel roscidum inveniri frequentius in frondibus quercus, quam fraxini aut fagi, similisve arboris. Sed controversiam patitur, an ipsis id frondibus imputandum ut ros concoquatur, an solummodo quod arctae & laeves sint, ideoque rorem haud imbibant, sed ostentent servatum. Accurata opus esset inquisitione, utrum manna, medicamentum sive pharmacum frondibus quibusdam duntaxat aut herbis inspergatur. Flores profundis folliculis in fundo colligunt speciem mellis, ut periclimenum (tam volucrum majus quam trifolium) lilia, similiaque. In iis Hercule flos particeps fit roris. 497. Experientia docuit, spumam, quae wodesare vocatur, sive sputum cuculinum (salivae species) in herbarum nonnullis colligi, iisque calidis, ut lavendula [a] Abrotano foemina, salvia, hyssopo, &c.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
