# Silva silvarum 265

Bacon, Silva silvarum, 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/265

causam inquirito; ex arcanis enim naturae est. Rubigine quoque vitiantur segetes, quae forte alias quoque herbas laedit, eatenus nondum observata. 498. Utile foret experiri, quantus plantis cum aqua consensus sit, primario earum nutrimento, ad distantiamne, nec solo ex contactu affluat. Proinde vas sume, cujus medium latenti instruatur fundo ex cannabo crassiore, ut terram gerat non madidam cui inspergatur semen. sub cannabo ad pedis dimidium in vasis fundo magnam colloca spongiam humore plenam. Interposito decendio inspice an semina excreverint, terraque humescat siccescente spongia. Illud de cucumere prorepente ad ollam aqua repletam (quod in [b] praecedentibus exstat) admiratione dignius est. Experimenta varia uit herbae fructusque usibiis medicis aptentur. 499. Vana sunt & figmentis paria quae narrantur de alterando odore, colore, sapore fructus, ex infusione, mixtura, insitione in cortice aut radice arboris, floris, herbae, cujus hoc vel illo colore imbuta substantia sit, aut etiam aromatica aut medica; ratio, quod haec a) Lavender cotton. b] Exper. 462.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
