Latin
266
Bacon, Silva silvarum 266
Unproofread scanNot analysed yet
haec omnia suam absolverint periodum, neque nutriant; &quaelibet tandem in vegetabilibus alteratio ejusmodi qualitatum necessario fiat ex eo quod in nutrimentum plantae cedere possit. Sed illud ex vero est, si vaccae alliosylvestri pascantur, allii sapore lac perfunditur. Ovina quoque caro gustui gratior, si serpillo pascatur ovis, aliisque herbis saluberrimis. Galenus lac vaccinum memorat in curatione scirrhi hepatis, cum ei bestiae pastus sit tantummodo ex quibusdam herbis. Mel Hispanum Rosmarinum pene malumve Aurantium redolet, unde apis illud colligit. Ab antiquis manavit illud de puella, Napello enutrita (quo ex oimnibus vegetabilibus praesentaneum magis venenum non est) innoxiumque ei fecerat usus continuus, cum alios enecaret, rem cum ipsa habentes. Observarunt alii, Bezoar dari validum, &nullius efficaciae, disparitate visu haud dignoscenda, alterumque colligi ex bestiis pasci solitis in montibus, ubi herbae theriacales; alterum, inefficacem scilicet, ex iis quibus in vallibus pastus est, ubi tales herbae non reperiuntur. In ea hactenus sum sententia quod ut vina cerevisiasque maceratio medicas reddit, insuperque pulverum quaedam temperies panem imbuit; ita quoque cibos, (carnem, pisces, lac, ova) redigi posse in medicamenti vices &diaetae subsidium, si delectis ad hoc morboque convenientibus alatur bestia, avis, piscis. Periculo autem res non careret in secretis veneficiis. Sed vetant asserere dubia, ad plantas herbasque referri haec posse, utpote succo, illarum nutrimento existente magis communi, &aegre admittente qualitatem, plantae non assimilatam. 500.