# Silva silvarum 267

Bacon, Silva silvarum, 267. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/267

Sed ne utilissimis tentamentis obstet incredulitatis praejudicium, praesertim cum veterum multi literis consignatum dederint operae pretium duximus breviter proponere modos quatuor ex illorum commento, ut plantae fiant medicae. Primus, fissura est radicis, & medicamenti in eam infusio, ut sunt helleborus, opium, scammonium, theriaca, &c. & deinde colligatio. Deest huic sententiae probabilitas, quia radix immediate ex terra trahit, unde nutrimentum est vulgarius minusque qualificatum. Adde quod & longior requiritur mora, priusquam fructibus insinuetur. Secundus est, perforare corpus arboris, eique indere medicamentum; quod priori antehabendum. Si enim aliqua recipiatur medicamenti vis, brevior ad ascensum minorique tempore conficienda via est. Tertius, seminis aut nuclei maceratio in liquore cui medicamentum infusum est. Suspectus mihi admodum hic modus, cum semen (ut opinor) non attrahat partes materiae proprietate imbutas. Sed verisimilius longe est, si medicamentum fimo admisceatur; quod semen naturaliter ex fimo humidum imbibens pariter quoque proprietatem aliquam recipere possit. Quartus, crebra plantae irrigatio cum infuso medicamento.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
