# Silva silvarum 268

Bacon, Silva silvarum, 268. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/268

Hic modus caeteris praevalere videtur eo nomine, quia crebra frequensque medicationis repetitio sit, cum alia semel tantum applicentur, ut facilius evanescere virtus queat. Sed prorsus dubito vereorque, ne radix contumacior hujusmodi impressiones tenuiculas repellat. Praeterea (ut ante diximus) longa ascensus intercapedo est. Quod minus à verisimilitudine recedit (me quidem judice) est perforatio arboris, sparsim per varia trunci loca; & foraminum, quae alia aliis superiora sint, repletio ex fimo cui medicamentum misceatur; & irrigatio massae fimosae, aspergine medicamenti infusi in aqua fimo admixto, semel per triduum quatriduumve. Finis Quintae Centuriae Historiae Naturalis. FRAN

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
