# Silva silvarum 27

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/27

Observandum, si quod ex purgantibus medicamentis nullam ex duabus prioribus qualitatem prodat, justam veneni suspicionem moveri. Aut enim corrosione illud efficit, aut latenti malignitate, & quadam cum natura repugnantia; ideoque istius generis medicamentis & praeparandis & si mendis cautio adhibenda est. Assumptorum etiam quantitas purgationem excitat, utv demus in magna copia lactis recenter mulcti. quin etiam immodice haustis cibis, nimis enim avida ciborum ingestio saepe in purgationem convertitur, tam per supera quam per infera. Propterea animadvertimus generaliter operationem purgantium succedere pest duas aut tres horas ex quo sumpta sunt medicamenta, quia stomachus digerere illa ptius tentat. Simile quid onerato nimis ventriculo experimur, aut lacte immodice sumpto. 37. Secunda causa est acris mordaxque vellicatio orificiorum in partibus, praecipue venis mesaraicis, ut constat salem aut simile quid vellicans mordensque ano insertum partem istam ad expulsionem provocare; sinapi sternutamentum excitat, & quicquid oculis acrimonia infestum est, lacrymas movet.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
