# Silva silvarum 271

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/271

Possunt & floribus herbisve enascentibus ornari arbores, si perforatis earum truncis terra fimo vegetata inseratur, cui inspergantur semina, violarum surculi, fragorum, serpilli, camomilli, & similium. Arbor, velut olla, haec omnia exhibebit, quamvis ex arbore fortassis praestita nutrimenti parte. Tentari quoque posset in surculis vineae radicibusque rosarum rubrarum; forte ipsi arbori incorporandis, utpote ligneae magis naturae. 505. Jactatur vulgo curiositatis exemplum, in peculiari conformatione arborum truticumque (quales rosmarinum & similes quam constituit & interna quasi directio, & externa amputatio. Sed nugantur cum exilitas earum non admittat figurationem. Depraedicavit antiquitas arcium moles ex arboribus confectas super ligneis machinis, additis turriculis arcubusque. 506. Locum hic dabo colorationi, licet plus sit quod illa praestat, cum excellentiae praerogativa sit floribus ex venustate. Observatum quibusdam, caryophylla, Armerias violas coloratas, nempe si negligantur, neque irrigentur nec recens gleba vel terra apponatur, neque transplantentur, ita degenerare ut albescant. Atque à probabilitate non abest, alba quae sunt, ex frequenti cultura colorari; cum alborem ex alimenti penuria oriri verissimum sit; exceptis floribus, quibus ille nativus est, qui alium omnem colorem reipuunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
